Utenti online

Abbiamo 6 visitatori e nessun utente online

CONCORSO DI LINGUA LATINA
“CERTAMEN CAESARIANUM AD RUBICONEM”

XVI EDIZIONE 2019


VINCITORI

 

I^ Sezione:

– 1° Premio - MACCIONI MARTINA - Liceo B. Varchi - Montevarchi (AR) - Euro 500,00;
– 2° Premio - CHIORAZZO ENRICO MARIA - Liceo Classico Virgilio - Empoli (FI) - Euro 400,00;
– 3° Premio - SIMONELLA VERONICA - Liceo G. Cesare/M. Valgimigli - Rimini - Euro 300,00;
– 4° Premio - POGGI CARLO ANDREA - Liceo G. Cesare/M. Valgimigli - Rimini - Euro 200,00.

.

II^ Sezione:

– 1° Premio - COLTRIOLI GABRIELE - Liceo Plinio il Giovane - Città di Castello (PG) - Euro 500,00;
– 2° Premio - WINCHLER COSIMO - Liceo Classico N. Forteguerri - Pistoia - Euro 400,00;
– 3° Premio - MICHELINI ANNA - Liceo Classico Galileo - Firenze - Euro 300,00;
– 4° Premio - MEZZADRI MATTEO - Liceo M. Gioia - Piacenza - Euro 200,00.

 

PROVA SCRITTA 2019

Sezione I
L'attacco dei Belgi fallisce
Caesar certior factus ab Titurio omnem equitatum et levis armaturae Numidas, funditores sagittariosque pontem traducit atque ad eos contendit. Acriter in eo loco pugnatum est. Hostes impeditos nostri in flumine adgressi magnum eorum numerum occiderunt; per eorum corpora reliquos audacissime transire conantes multitudine telorum reppulerunt primosque qui transierant equitatu circumventos interfecerunt. Hostes ubi et de expugnando oppido et de flumine transeundo spem se fefellisse intellexerunt neque nostros in locum iniquiorum progredi pugnandi causa viderunt, atque ipsos res frumentaria deficere coepit, concilio convocato constituerunt optimum esse domum suam quemque reverti et, quorum in fines primum Romani exercitum introduxissent, ad eos defendendos undique convenirent, ut potius in suis quam in alienis finibus decertarent et domesticis copiis rei frumentariae uterentur. Ad eam sententiam cum reliquis causis haec quoque ratio eos deduxit, quod Diviciacum atque Haeduos finibus Bellovacorum adpropinquare cognoverant. His persuaderi ut diutius morarentur neque suis auxilium ferrent non poterat. Ea re constituta, secunda vigilia magno cum strepitu ac tumultu castris egressi nullo certo ordine neque imperio, cum sibi quisque primum itineris locum peteret et domum pervenire properaret, fecerunt ut consimilis fugae profectio videretur.
Cesare

 

Sezione II
La risposta di Scipione ad Annibale
«Non me fallebat, Hannibal, adventus tui spe Carthaginienses et praesentem indutiarum fidem et spem pacis turbasse; neque tu id sane dissimulas, qui de condicionibus superioribus pacis omnia subtrahas praeter ea, quae iam pridem in nostra potestate sunt. Ceterum ut tibi curae est sentire cives tuos quanto per te onere leventur, sic mihi laborandum est, ne, quae tum pepigerunt, hodie subtracta ex condicionibus pacis praemia perfidiae habeant. Indigni quibus eadem pateat condicio, etiam ut prosit vobis fraus petitis. Neque patres nostri priores de Sicilia neque nos de Hispania fecimus bellum; et tunc Mamertinorum sociorum periculum et nunc Sagunti excidium nobis pia ac iusta induerunt arma. Vos lacessisse et tu ipse fateris et di testes sunt, qui et illius belli exitum secundum ius fasque dederunt et huius dant et dabunt. Quod ad me attinet, et humanae infirmitatis memini et vim fortunae reputo et omnia, quaecumque agimus, subiecta esse mille casibus scio; ceterum, quemadmodum superbe et violenter me faterer facere, si priusquam in Africam traiecissem, te tua voluntate cedentem Italia et imposito in naves exercitu ipsum venientem ad pacem petendam aspernarer, sic nunc, cum prope manu consertum restitantem ac tergiversantem in Africam attraxerim, nulla sum tibi verecundia obstrictus. Proinde si quid ad ea, in quae tum pax conventura videbatur, quasi multa navium cum commeatu per indutias expugnatarum legatorumque violatorum, adicitur, est quod referam ad consilium: sin illa quoque gravia videntur, bellum parate, quoniam pacem pati non potuistis.»