Utenti online

Abbiamo 12 visitatori e nessun utente online

CONCORSO DI LINGUA LATINA
“CERTAMEN CAESARIANUM AD RUBICONEM”

XV EDIZIONE 2017


VINCITORI


I^ Sezione:
1° Premio - CAPONIGRO LUIGI MARIA - Liceo Classico G.Cesare/Valgimigli - Rimini - Euro 500,00;
2° Premio - PELLEGRINI CHIARA - Liceo Classico C.Beccaria - Milano - Euro 400,00;
3° Premio – CAMMARATA ELISABETTA - Liceo Muratori/S.Carlo - Modena - Euro 300,00;
4° Premio – DONATI DAVID - Liceo Classico G.Cevolani - Cento (FE) - Euro 200,00.

 

II^ Sezione:
1° Premio - AMMIRABILE FEDERICO - Liceo Torricelli/Ballardini - Faenza (RA)- Euro 500,00;
2° Premio - BRUNI FILIPPO - Liceo Classico N. Forteguerri - Pistoia - Euro 400,00;
3° Premio – BORSARINI BIAGIO - Liceo Classico G. Cevolani - Cento (FE)- Euro 300,00;
4° Premio – CARLOTTI PIETRO - Liceo Classico T. Mamiani - Pesaro - Euro 200,00.

 

PROVA SCRITTA 26 MARZO 2017

I Sezione
Quando la politica diventa distribuzione di cariche e privilegi…
Auctis copiis Pompei duobusque magnis exercitibus coniunctis, pristina omnium confirmatur opinio et spes victoriae augetur, adeo ut quicquid intercederet temporis, id morari reditum in Italiam videretur, et si quando quid Pompeius tardius aut consideratius faceret, unius esse negotium diei, sed illum delectari imperio et consulares praetoriosque servorum habere numero dicerent.
Iamque inter se palam de praemiis ac de sacerdotiis contendebant in annosque consu-latum definiebant, alii domos bonaque eorum qui in castris erant Caesaris petebant; magnaque inter eos in consilio fuit controversia oporteretne Lucili Hirri, quod is a Pompeio ad Parthos missus esset, proximis comitiis praetoriis absentis rationem haberi, cum eius necessarii fidem1 implorarent Pompei […], ne per eius auctoritatem deceptus videretur, reliqui, in labore pari ac periculo ne unus omnes antecederet recusarent.
Iam de sacerdotio Caesaris Domitius, Scipio Spintherque Lentulus cotidianis conten-tionibus ad gravissimas verborum contumelias palam descenderunt, cum Lentulus aetatis honorem ostentaret, Domitius urbanam gratiam dignitatemque iactaret, Scipio affinitate Pompei confideret. […]
Postremo omnes aut de honoribus suis aut de praemiis pecuniae aut de persequendis inimicitiis agebant, nec, quibus rationibus superare possent, sed quemadmodum uti victoria deberent cogitabant.
Cesare

 

II Sezione
Non è importante vivere a lungo, ma vivere bene
In epistula qua de morte Metronactis1 philosophi querebaris2, tamquam et potuisset diutius vivere et debuisset, aequitatem tuam desideravi, quae tibi in omni persona, in omni negotio superest, in una re deest, in qua omnibus: multos inveni aequos adversus homines, adversus deos neminem.
Obiurgamus cotidie fatum: «Quare ille in medio cursu raptus est? quare ille non rapitur? quare senectutem et sibi et aliis gravem extendit?» Utrum, obsecro te, aequius iudicas, te naturae an tibi parere naturam? Quid autem interest quam cito exeas unde utique exeundum est? Non ut diu vivamus curandum est, sed ut satis; nam ut diu vivas fato opus est, ut satis, animo.
Longa est vita si plena est; impletur autem cum animus sibi bonum suum reddidit et ad se potestatem sui transtulit. Quid illum octoginta anni iuvant per inertiam exacti? Non vixit iste sed in vita moratus est, nec sero mortuus est, sed diu.
«Octoginta annis vixit». Interest mortem eius ex quo die numeres. «At ille obiit viridis». Sed officia boni civis, boni amici, boni filii executus est; in nulla parte cessavit; licet aetas eius inperfecta sit, vita perfecta est.
«Octoginta annis vixit». Immo octoginta annis fuit, nisi forte sic vixisse eum dicis quomodo dicuntur arbores vivere. Obsecro te, Lucili, hoc agamus ut quemadmodum pretiosa rerum sic vita nostra non multum pateat sed multum pendeat; actu illam metiamur, non tempore.
Vis scire quid inter hunc intersit vegetum contemptoremque fortunae functum omnibus vitae humanae stipendiis atque in summum bonum eius evectum et illum cui multi anni transmissi sunt? Alter post mortem quoque est, alter ante mortem perît.
Seneca