Utenti online

Abbiamo 11 visitatori e nessun utente online

CONCORSO DI LINGUA LATINA “CERTAMEN CAESARIANUM AD RUBICONEM”
XIV EDIZIONE 2015

 
VINCITORI


I^ Sezione:

  • 1° Premio - POLUZZI MARIA ELISABETTA - Liceo Cevolani - CENTO (FE)- Euro 520,00;
  • 2° Premio - SGOLASTRA LUCA - Istituto Corridoni/Campana - OSIMO (AN) - Euro 365,00;
  • 3° Premio - ALDINI LUCA- Liceo Formiggini - SASSUOLO (MO) - Euro 260,00;
  • 4° Premio ex aequo - Euro 52,00

- ANTONUZZI COSTANZA- Liceo Beccaria - MILANO;

- OLIVO FRANCESCO - Liceo Minghetti - BOLOGNA;

- CHETTA FRANCESCA - Liceo Formiggini - SASSUOLO (MO);

- MINGOZZI ALESSANDRO - Liceo Minghetti - BOLOGNA;

- AMMIRABILE FEDERICO - Liceo Torricelli – FAENZA (RA).

 

 II^ Sezione:

  • 1° Premio - DONNINELLI MIRKO - Liceo Vittorio Emanuele II - JESI (AN) - Euro 520,00;
  • 2° Premio - MARCHIORI ELISA - Liceo Brocchi - BASSANO DEL GRAPPA (VI)- Euro 365,00;
  • 3° Premio - TREMOLANTI ERIC - Istituto XXV Aprile - PONTEDERA (PI)- Euro 260,00;
  • 4° Premio ex aequo - Euro 52,00

- POLI LUCIA - Liceo N.Machiavelli - LUCCA;

- MAGAROTTO FRANCESCA - Liceo Giulio Cesare - RIMINI;

- IRITI ANNA - Liceo N.Machiavelli - LUCCA;

- MAZZOTTI ILARIA - Liceo Dante Alighieri - RAVENNA;

- DE FELICE ELISABETTA - Liceo Tito Livio - MILANO.

 

LINK PER SCARICARE FOTO GIORNATA PREMIAZIONE 


Versione I sezione

Un ampio scorcio di vita d'accampamento

Iamque frumenta maturescere incipiebant atque ipsa spes inopiam sustentabat, quod celeriter se habituros copiam confidebant. Crebraeque voces militum in vigiliis colloquiisque audiebantur prius se cortice ex arboribus victuros, quam Pompeium e manibus dimissuros. Libenter etiam ex perfugis cognoscebant equos eorum tolerari, reliqua vero iumenta interisse; uti autem ipsos valetudine non bona cum angustiis loci et odore taetro ex multitudine cadaverum et cotidianis laboribus, insuetos operum, tum aquae summa inopia adfectos. Omnia enim flumina atque omnes rivos, qui ad mare pertinebant, Caesar aut averterat aut magnis operibus obstruxerat, atque ut erant loca montuosa et asperae angustiae vallium, has sublicis in terram demissis praesaepserat terramque adgesserat ut aquam continerent. Ita illi necessario loca sequi demissa ac palustria et puteos fodere cogebantur atque hunc laborem ad cotidiana opera addebant; qui tamen fontes a quibusdam praesidiis aberant longius et celeriter aestibus exarescebant. At Caesaris exercitus cum optima valetudine summaque aquae copia utebatur, tum commeatus omni genere praeter frumentum abundabat; quibus rebus cotidie melius succedere tempus maioremque spem maturitate frumentorum proponi videbant.

Cesare

 LINK TRADUZIONE SEZIONE I

 

Versione II sezione

La possibilità di dedicarsi a se stessi è la condizione prima non solo della libertà, ma anche della saggezza

Hodierno die non tantum meo beneficio mihi vaco sed spectaculi, quod omnes molestos ad sphaeromachian avocavit. Nemo inrumpet, nemo cogitationem meam inpediet, quae hac ipsa fiducia procedit audacius. Non crepabit subinde ostium, non adlevabitur velum: licebit tuto vadere, quod magis necessarium est per se eunti et suam sequenti viam. Non ergo sequor priores? facio, sed permitto mihi et invenire aliquid et mutare et relinquere; non servio illis, sed assentior. Magnum tamen verbum dixi, qui mihi silentium promittebam et sine interpellatore secretum: ecce ingens clamor ex stadio perfertur et me non excutit mihi, sed in huius ipsius rei contemplationem transfert. Cogito mecum quam multi corpora exerceant, ingenia quam pauci; quantus ad spectaculum non fidele et lusorium fiat concursus, quanta sit circa artes bonas solitudo; quam inbecilli animo sint quorum lacertos umerosque miramur. Illud maxime revolvo mecum: si corpus perduci exercitatione ad hanc patientiam potest qua et pugnos pariter et calces non unius hominis ferat, qua solem ardentissimum in ferventissimo pulvere sustinens aliquis et sanguine suo madens diem ducat, quanto facilius animus conroborari possit ut fortunae ictus invictus excipiat, ut proiectus, ut conculcatus exsurgat. Corpus enim multis eget rebus ut valeat: animus ex se crescit, se ipse alit, se exercet. Illis multo cibo, multa potione opus est, multo oleo, longa denique opera: tibi continget virtus sine apparatu, sine inpensa. Quidquid facere te potest bonum tecum est.

Seneca

LINK TRADUZIONE SEZIONE II

Lettura di Caes. C. 3, 49 (PDF)

Distribuzione grafica di tipo sintattico del testo (PDF)